Pärt: Missa syllabica - Missa syllabica: Credo (帕特:音节弥撒)-Tonu Kaljuste

Pärt: Missa syllabica - Missa syllabica: Credo (帕特:音节弥撒)

歌手:Tonu Kaljuste

时间:2015-08-28

    使用手机浏览器「扫一扫」

    在手机上保存,获得更好体验

标签
歌词

Credo

Credo in unum Deum, Patrem omnipotens, factorem caeli et terrae, visibilium et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patri natum ante omnia saecula.

Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato; passus et sepultus est, et resurrexit tertia die, secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem; qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Pater et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas.

Et unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto, resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.

展开显示全部歌词