Angelus Domini (ms Benevento - Biblioteca Capititolina)-Kantores 96

Angelus Domini (ms Benevento - Biblioteca Capititolina)

歌手:Kantores 96

时间:2023-03-27

    使用手机浏览器「扫一扫」

    在手机上保存,获得更好体验

标签
歌词

CD 1 - Testi

1 - Lectio sancti Evangelii

Lectio sancti Evangelii secundum Matthæum. In illo tempore, Dixit Iesus discipulis suis: Auditis quia dictum est: «Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum». Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.

2 - Liber generationis

Liber generationis Iesu Christi, filii David,

filii Abraham. Abraham autem genuit Ysaac. Ysaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam et fratres eius. Iudas eutem genuit Phares et Zaran de Thamar

Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph virum Mariæ, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus.

3 - In exitu Israhel

Antiphona. Nos qui vivimus, benedicimus Domino.

Psalmus. In exitu Israhel ex Ægypto, domus Iacob de populo barbaro. Facta est Iudæa sanctificatio eius, Israel potestas eius. Mare vidit et fugit, Iordanis conversus est retrorsum ... Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, sicut erat in principio et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

4 -Kyrie. Qui passurus

Kyrie eleison. Christe eleison. Qui passurus advenisti propter nos. Domine miserere. Christus Dominus factus est obediens usque ad mortem. Kyrie eleison. Christe eleison. Qui

expansis in cruce manibus, traxisti omnia ad te sæcula. Domine miserere. Christus Dominus... Kyrie eleison. Christe eleison. Qui prophetice prompsisti: ero mors tua, o mors. Domine miserere. Christus Dominus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

5 - Te laudamus

Te laudamus, Domine omnipotens, qui sedes super cherubim et seraphim, quem benedicunt angeli, archangeli, et laudant prophetre et apostoli.

Te laudamus, Domine, orando, qui venisti peccata solvendo.

Te deprecamur magnum Redemptorem, quem Pater misit ovium pastorem.

Tu es Christus Dominus Salvator, qui de Maria virgine es natus.

Rune sacrosanctum calicem sumentes, ab omni culpa libera nos semper.

6 - Sub tuum præsidium

(recensione romana)

Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei genitrix. Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus; sed a periculis cunctis libera nos semper, virgo gloriosa et benedicta.

7 - Sub tuum præsidium

(recensione certosina)

Aggiunta al testo precedente:

Domina nostra, mediatrix nostra, advocata nostra, tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repræesenta. Amen.

8 - Cænæ tuæ mirabili

Crænæ tuæ mirabili hodie, Filius Dei, socium me accipis. Non enim inimicis tuis hoc mysterium dicam. Non tibi dabo osculum, sicuti et Iudas; sed sicut latro confitendo te: memento mei, Domine, in regno tuo.

9 - O quando in cruce

O quando in cruce confixerant iniqui Dominum gloriæ, ait ad eos: quid vobis molestus sum? Aut in quo iratus sum? Ante me qui vos liberavit ex angustiis?

Et nunc quid mihi reddistis mala pro bonis? Pro columna ignis in cruce me configitis.

Pro nube sepulchrum mihi fodistis. Pro manna fel me potastis.

Propter aquas acetum mihi in poculum porrigitis.

Ergo vocabo gentes, ut ipsi me glorificent una cum Patre et cum sancto Spiritu. Amen.

10 - In splendoribus

In splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te.

11/14 - Angelus Domini

Angelus Domini descendit de cœlo, dixit mulieribus: Quem qureritis non est hic. Surrexit sicut dixit.

Alleluia.

15 -Quinque prudentes virgines

Quinque prudentes virgines acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Media autem nocte, clamor factus est: ecce sponsus venit. Exite obviam Christo Domino.

16 - Alleluia. Quinque prudentes virgines

(Testo come il precedente)

17 - Alleluia. Pascha nostrum

Alleluia. Pascha nostrum immolatus est Christus.

18/19 - Veni redemptor gentium

Veni, redemptor gentium, ostende partum virginis; miretur omne sæculum: talis decet partus Deum.

Non ex virili semine, sed mystico spiramine Verbum Dei factum est caro fructusque ventris floruit.

Alvus tumescit virginis, claustrum pudoris permanet, vexilla virtutum micant, versatur in templo Deus.

Procedat e thalamo suo, pudoris aula regia, geminæ gigas substantiæ alacris ut currat viam.

Aequalis æterno Patri, carnis tropæo cingere, infirma nostri corporis virtute firmans perpeti.

Præsepe iam fulget tuum lumenque nox spirat novum, quod nulla nox interpolet fideque iugi luceat.

Sit, Christe, rex piissime, tibi Patrique gloria cum Spiritu paraclito, in sempiterna sæcula. Amen.

20 - Audi benignus Conditor

Audi benigne Conditor, nostras preces cum fletibus, sacrata in abstinentia fusas quadragenaria.

Scrutator alme cordium, infirma tu scis virium; ad te reversis exhibe remissionis gratiam.

Multum quidem peccavimus, sed parce confidentibus, tuique laude nominis confer medelam languidis. Sic corpus extra conteri dona per abstinentiam, ieiunet ut mens sobria a labe prorsus criminum.

Præsta, beata Trinitas, concede simplex Unitas, ut fructuosa sint tuis hæc parcitatis munera. Amen.

21 - Crux benedicta nitet

Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit, atque cruore suo vulnera nostra lavit.

Mitis amore pio pro nobis victima factus, traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves.

Crux benedicta ... etc.

Transfixit palmis ubi mundum laude redemit, atque suo clausit funere mortis iter.

Crux benedicta ... etc.

Nec manus illa fuit clavis confixa cruenta, qæ eripuit Paulum crimine, morte Petrum.

Crux benedicta ... etc.

Fertilitate potens, o dulce et nobile lignum, quando tuis ramis tam nova poma geris.

Crux benedicta ... etc.

Cuius odore novo defuncta cadavera surgunt, et redeunt vitæ qui caruere die.

Crux benedicta ... etc.

Nullus urit restus sub frondibus arboris huius, luna nec in nocte, sol neque meridie.

Crux benedicta ... etc.

Tu plantata micas secus es ubi cursus aquarum, spargit et ornata flore recenti comas.

Crux benedicta ... etc.

Appensa est vitis inter tua brachia, de qua dulcia sanguine rubeo viva fluunt. Crux benedicta ... etc.

22 - Iudicii signum

Iudicii signum tellus sudore madescit.

E cœlo rex adveniet per sæcula futurus, scilicet in carne præsens, ut iudicet orbem.

Iudicii... etc. Unde Deum cernent incredulus atque fidelis, celsum cum sanctis revi iam termino in ipso. Iudicii... etc. Sic animæ cum carne aderunt quos iudicat ipse cum iacet incultus densas in vepribus orbem. Iudicii... etc. Reicient symulacra viri cuncta quoque gazam, exuret terras ignis pontumque polumque.

Iudicii... etc.

23 - Ad te levavi. Gregorius præesul

Gregorius præsul meritis et nomine dignus, unde genus ducit summum, conscendit honorem; renovavit monumenta patrum priorum. Tunc composuit hunc libellum musicæ artis scholæ cantorum, anni circuli. Eia, paraphonista, dic cum psalmista: Ad te levavi animam meam:

Deus meus, in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei: etenim universi qui te expectant, non confundentur.

24 - Terribilis. Organicis Christo

Organicis Christo persolvite vocibus odax. Terribilis est locus iste. Symphoniæ modulis ut personet aula tonantis. Hic domus Dei est.

Emicat ista domus fundata in vertice saxis. Et porta cœli. In quem domo Domini mudularier organa vocis. Et vocabitur aula Dei.

25 - Gloria in excelsis. Spiritus et alme

Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. Domine Deus, rex cælestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Iesu Christe. Spiritus et alme orphanorum paraclite. Domine Deus, agnus Dei, Filius Patris. Primogenitus Mariæ virginis matris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram ad Mariæ gloriam. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus sanctus, Mariam sanctificans. Tu solus Dominus, Mariam gubernans. Tu solus Altissimus, Mariam coronans, Iesu Christe. Cum sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.

26 - Agnus Dei. O lucis

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis. O lucis splendor, angelorum cui canit concentus, igne cor nostrum tuo adure, redemptor.

Miserere nobis. Alpha et o, cui tripudiat agmina sanctorum, iocundos nos fac de prœmia æterna. Miserere nobis. Fulgida qui regnas in magestate, tute nobis tribue semper laudare. Miserere nobis.

27 - Laus Trinitati

Laus Trinitati, quæ sonus et vita ac creatrix omnium in vita ipsorum est. Et quæ laus angelicæ turbæ et mirus splendor arcanorum, quæ hominibus ignota sunt, est, et quæ in omnibus vita est.

28 - Dies ista colitur

Dies ista colitur, tange symphoniam, nam puer, qui nascitur iuxta prophetiam, ut gigas egreditur ad currendam viam:

Felix est egressio, per quam fit remissio.

Diei festivitas ita celebretur, ut prudens simplicitas bonum operetur, et non cesset caritas, quod non comittetur.

Felix est egressio, per quam fit remissio.

Diei det gloriam homo iam renatus, qui per negligentiam olim exsultatus, per misericordiam redit liberatus:

Felix est egressio, per quam fit remissio. Diem hanc lætitiæ fecit homo Deus, dono cuius gratiæ suscitatur reus, quod in domo viduæ fecit Elisæus:

Felix est egressio, per quam fit remissio. Hodie sanctissima cunctis celebranda, mater parit Filium, res valde miranda, cuius beneficiis laus semper est danda:

Felix est egressio, per quam fit remissio.

Ergo nostra concio psallati monochordo, cithara cum cantico sicut decet ordo, quod David præcinivit suo decachordo:

Felix est egressio, per quam fit remissio.

29 - Verbum bonum et suave

1a. Verbum bonum et suave personemus illud Ave, per quod Christi fit conclave virgo mater filia.

1b. Per quod Ave salutata mox concepit fæcundata, virgo David stirpe nata inter spinas lilia.

2a. Ave, veri Salomnis mater, vellus Gedeonis, cuius magi tribus donis laudant puerperium.

2b. Ave, solem genuisti, Ave, prolem protulisti, mundo lapso contulisti vitam et imperium.

3a. Ave, mater Verbi summi, maris portus, signum dumi, aromatum virga fumi, angelorum domina.

3b. Supplicamus, nos emenda, emendatos nos commenda, tuo nato ad habenda sempiterna gaudia.

30 - Credo in unum Deum

Credo in unum Deum. Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum ante omnia sæcula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. Genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de cœlis. Et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas. Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum, dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi sæculi. Amen.

展开显示全部歌词