Missa Fit porta Christi pervia - III. Credo-Cappella Pratensis

Missa Fit porta Christi pervia - III. Credo

时间:2026-10-02

    使用手机浏览器「扫一扫」

    在手机上保存,获得更好体验

标签
猜你喜欢的歌曲
歌词

Credo in unum Deum,

Patrem omnipotentem,

factorem caeli et terre,

visibilium omnium, et invisibilium.

Et in unum Dominum Jesum Christum

Filium Dei unigenitum

et ex Patre natum ante omnia saecula;

Deum de Deo, lumen de lumine,

Deum verum de Deo vero,

genitum, non factum;

consubstantialem Patri:

per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines,

et propter nostram salutem,

descendit de caelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto

ex Maria virgine:

et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis,

sub Pontio Pilato,

passus et sepultus est:

Et resurrexit tertia die

secundum scripturas,

et ascendit in caelum,

sedet ad dexteram Patris,

et iterum venturus est cum gloria,

judicare vivos et mortuos:

cuius regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum Dominum,

et vivificantem,

qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre Filioque

simul adoratur et conglorificatur,

qui locutus est per prophetas.

Et in unam, sanctam, Catholicam,

et apostolicam ecclesiam.

Confiteor unum baptisma

in remissionem peccatorum.

Et exspecto resurrectionem mortuorum,

et vitam venturi saeculi. Amen.

展开显示全部歌词