
在手机上保存,获得更好体验
Audi coelum verba mea
plena desiderio
et perfusa gaudio.
Dic quaeso mihi: quae est ista,
quae consurgens ut aurora
rutilat et benedicam?
Dic, nam ista pulchra ut luna,
electa ut sol replet laetitia
terras coelos, maria.
Maria Virgo, illa dulcis,
predicata de Prophetis Ezechiel
porta Orientalis.
Illa sacra et felix porta,
per quam mors fuit expulsa,
introduxit autem vita.
Quae semper tutum est medium
inter homines et Deum,
pro culpis remedium.
Omnes hanc ergo sequamur,
qua cum gratia mereamur
vitam aeternam. Consequamur.
Praestet nobis Deus,
Pater hoc et Filius, et Mater
cuis nom invocamus
dulce miseris solamen.
Benedicta es, Virgo Maria,
in saeculorum saecula.