Missa brevis Sancti Joannis de Deo in B-Flat Major, Hob XXII:7: III. Credo. Allegro. Adagio. Allegro-Les Arts Florissants

Missa brevis Sancti Joannis de Deo in B-Flat Major, Hob XXII:7: III. Credo. Allegro. Adagio. Allegro

时间:2026-06-05

    使用手机浏览器「扫一扫」

    在手机上保存,获得更好体验

标签
歌词

Credo in unum Deum,

Patrem omnipotentem,

Factorem cœli et terræ,

Visibilium omnium et invisibilium,

Et in unum Dominum,

Jesum Christum, Filium Dei unigenitum,

Et ex Patre natum ante omnia sæcula.

Deum de Deo, lumen de lumine,

Deum verum de Deo vero.

Genitum, non factum,

Consubstantialem Patri,

Per quem omnia facta sunt,

Qui, propter nos homines

Et propter nostram salutem,

Descendit de cœlis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto

Ex Maria Virgine,

Et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato,

Passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.

Et ascendit in cœlum, sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos,

Cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem,

Qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio

Simul adoratur et conglorificatur.

Qui locutus est per Prophetas.

Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Et expecto resurrectionem mortuorum

Et vitam venturi sæculi.

Amen.

展开显示全部歌词