Missa II - Fons Bonitatis : Credo IV, Modus I-Choeur des moines bénédictins de Santo Domingo de Silos

Missa II - Fons Bonitatis : Credo IV, Modus I

时间:2010-09-13

    使用手机浏览器「扫一扫」

    在手机上保存,获得更好体验

标签
歌词

Credo IV Mode I - Choeur Des Moines Benedict

Credo in unum Deum Patrem omnipotentem

Factorem cœli et terrae

Visibilium omnium et invisibilium

Et in unum Dominum Jesum Christum

Filium Dei unigenitum

Et ex Patre natum ante omnia saecula

Deum de Deo Lumen de Lumine

Deum verum de Deo vero

Genitum non factum consubstantialem Patri

Per quem omnia facta sunt

Qui propter nos homines et propter

Nostram salutem descendit de cœlis

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex

Maria Virgine et homo factus est

Crucifixus etiam pro nobis sub

Pontio Pilato passus et sepultus est

Et resurrexit tertia die secundum Scripturas

Et ascendit in cælum sedet ad dexteram Patris

Et iterum venturus est cum gloria

Iudicare vivos et mortuos

Cuius regni non erit finis

Et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem

Qui ex Patre Filioque procedit

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur

Qui locutus est per prophetas

Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum

Et expecto resurrectionem mortuorum

Et vitam venturi saeculi Amen

展开显示全部歌词