Missa Brevis in D minor, K. 65 - III. Credo-The Chinese University of Hong Kong Chorus

Missa Brevis in D minor, K. 65 - III. Credo

时间:2022-06-05

    使用手机浏览器「扫一扫」

    在手机上保存,获得更好体验

标签
歌词

Credo in unum Deum;

Patrem omnipotentem,

factorem coeli et terrae,

visibilium omnium et invisibilium.

Credo in unum Dominum Jesum Christum,

Filium Dei unigenitum,

Et ex Patre natum ante omnia sæcula.

Deum de Deo, lumen de lumine,

Deum verum de Deo vero,

Genitum non factum,

consubstantialem Patri:

per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines,

et propter nostram salutem

descendit de coelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto

ex Maria Virgine: et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis

sub Pontio Pilato,

passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die

secundum Scripturas.

Et ascendit in coelum:

sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria,

judicare vivos et mortuos:

cujus regni non erit finis.

Credo in Spiritum Sanctum,

Dominum, et vivificantem:

qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio simul

adoratur et conglorificatur:

qui locutus est per Prophetas.

Credo in unam sanctam

catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma,

in remissionem peccatorum.

Et expecto resurrectionem mortuorum

et vitam venturi sæculi.

Amen.

展开显示全部歌词